ANGUIS

ANGUIS
ANGUIS
ab ἄχις, quod Siculi Dotes dicebant pro ἔχις, n additô more Latinorum; a serpente distinguitur. Plin. l. 8. c. 59. Iam quaedam animalia indigenis innoxia advenas interimunt, sicut serpentes parvae in Tirynthe, quas terrâ nasci proditur: item in Syria angues, circa Euphratis maxime ripas dormientes Syros non attingunt: ubi serpentes ei terrarum, angues aquarum sunt. Plerique tamen consumdunt. Salmas. ad Solin. p. 344. Ad auguria olim frequenter adhibitus legitur Anguis, apud Gentiles. Hinc Iliad. β. Calchas, visô dracone, qui octo passeres cum matre devoravit, belli Troiani annos inde auguratus est. Virg. Aen. l. 5. v. 85. etiam anguis, qui ad. Anchisae tumulum,
Septem ingens gyros septena volumina traxit.
Septem illis gyris, auctore Serviô, Aeneae sui erroris omen ostendit. Et ex Historiis notum est, quid Tiberio Graccho, in Lucnis sacrificanti, portenderint angues duo ex occulto prolapsi, qui repente hostiae, quam immolaverat, adesô iecinore, in suas latebras se retulerunt: et alii duo angues domi comprehensi, quorum feminam ille, occisô mare, emisit, Cicer. de Divin. l. 1. Syllae item in agro Nolano ante Praetorium immolanti, quid
signisicaverit anguis ab infima ara emersus? Et quid de Roscio puero responderint consulti Haruspices, cum dormientem illum reperîsset nutrix serpentis amplexu circumplicatum? Arque in genere habebatur ominosum, anguem in tecto conspici, aut pet impluvium decidere de tegulis; quam artem augurandi primus dicitur Telegonus invenisse, apud Suidam. Terentius in Phorm. Actu 4. sc. 4.
---- --- Monsira evencrunt mihi:
Introiit in aedes ater alienus canis,
Anguis per impluvium decidit de tegulis.
Aut viam, quâ quis iter facturus esset, occursu suô quasi dissecare et interrumpere. Horat. Carm. l. 3. Od. 27. v. 5.
Rumpat et serpens iter institutum,
Si per obliquum simlis sagittae
Terruit mannos.
Uri apud Heliodorum Calasiris κώλυμά τι τῶ κκθ᾿ ὁδὸν ἐπισημαίνεςθαι προὔλεγεν, impedimentum aliquod in itinere futurum significari, praedicebat, cum crocodilum vidisset, a dextra parte in alteram reptanrem. Itaque in pedestribus auspiciis reptile hoc recenser Festus; et apud Hesychium, ὀιωνοὶ non modo sunt eae aves, a quibus auspicia petuntur, sed et ὄφεις, serpentes. Quin angues a Veterib. creditos esse vaticinandi peritiam inspirare, discemus ex fabula, de Priami liberis, Helena et Cassandra, in Thymbraei Apollinis fano dormientibus, apud Scholiastem Homeri Il. η. Cui simile est, quod de Melampode referunt multi Scriptores, dracones eius aures lambendo, sermonis avium intellectum ei dedisse; quodque pari superstitione crediti sunt idem consequi, qui draconis carnes ederent. Forte et eodem referendum, quod vatum antiquissimus Ophion dictus est Augur. Unde est, quod Nonnus Dionysiac. l. 4. septem tabularum meminit septem Planetis cognominum,
Τοῖς ἔνι ποικίλα πάντα μεμορμένα ςθέσφατα κόσμου
Γράμματι φοινικόεντι γέρων ἐχάρο???ξεν Ὀφίων.
Quêis mundi eventus et ineluctabile Fatum,
Purpureis sculpsisse notis memoratur Ophion.
Quin auguriorum praesidem Deum creduntur Graeci veteres serpentis formâ coluisse, ac proinde Pythium et Pythonem dictum; quia pethen Hebraeis serpentis est species. Unde Python Mosi est Ob, voce ab Aegyptiis mutuatâ, quibus obion hodieque anguem notare habet Kircherii Nomenclator c. 15. Horus Apollo scribit οὐβαῖον, Hieroglyph. l. 1. etc. Nempe Diabolus eâ maxime formâ coli voluit, quâ seduxit primos homines. Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 1. c. 3. Anguis iubatus, maior solitis, qui se a cauda medium comedit, visus est in Arabia, sub Amtonio Pio. ut inter alia adversa, quae eius temporibus evenerunt, memorat Capitolin. c. 9.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Anguis — Anguis, 1) (A. L., Blindschleiche), Gattung der kurzzüngeligen Eidechsen, ohne Beine, aber mit Spuren von Schulterblättern u. Backenknochen, auch mit Augenlidern, kurzem Brustbeine u. schlangenförmigem Körper; Art: die gemeine Blindschleiche (A.… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Anguis — (lat.), Schlange; A. fragilis, die Blindschleiche …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Anguis — Angŭis (lat.), Schlange; A. fragĭlis, s. Blindschleiche …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Anguis — Anguis, lat., Schlange …   Herders Conversations-Lexikon

  • Anguis — Orvet Orvet …   Wikipédia en Français

  • Anguis — Taxobox name = Anguis image width = 200px image caption = Anguis fragilis regnum = Animalia phylum = Chordata classis = Reptilia subclassis = Lepidosauria ordo = Squamata familia = Anguidae subfamilia = Anguinae genus = Anguis subdivision ranks …   Wikipedia

  • Anguis — noun type genus of the Anguidae: blindworms • Syn: ↑genus Anguis • Hypernyms: ↑reptile genus • Member Holonyms: ↑Anguidae, ↑family Anguidae • Member Meronyms: ↑ …   Useful english dictionary

  • Anguis fragilis — Orvet …   Wikipédia en Français

  • Anguis cephallonica — Anguis cephallonica …   Wikipédia en Français

  • Anguis cephallonicus — Anguis cephallonica Anguis cephallonica …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”